# Petriolo en los médicos de los siglos XIV y XV · transcripción semidiplomática # Fuente: De balneis omnia quae extant apud Graecos, Latinos et Arabas, Venetiis, apud Iuntas, 1553. Ejemplar de la Biblioteca Nazionale Centrale di Roma, digitalizado por Google; Internet Archive bub_gb_J610q6q8nE0C (Public Domain Mark 1.0). # Abreviaturas desarrolladas entre [ ]; {sic} errata, {?} desarrollo dudoso, {x?} letra dudosa, {…} ilegible; ſ → s; u/v, i/j, æ, ę y acentos como en lo impreso. # folio y columna de la edición de 1553 (entre paréntesis, la imagen nN de Internet Archive); epígrafes. # Revisión: segunda lectura independiente de todo el texto (23 oct 2026); las 40 discrepancias se resolvieron contra la imagen. # Transcripción: El Protocolo de las Ninfas, elprotocolodelasninfas.com · CC BY 4.0 == Gentile da Foligno, De balneis (i) (n390) De Balneis Petrioli. BAlneum vero de Petriolo, est complexio[n]is sulfureæ, & aluminosæ, & in ipso est plus de alumine, quod vidi per experientiam, & si aliqui tenent oppositum, non est curandu[m]. effectus huius balnei sunt hi. prodest catarrhosis, podagricis, defectuosis in neruis. & principaliter valet catarrhosis, & habe[n]tibus caput frigidum, & hoc balneum principaliter confert, & nostro tempore multum operatum est, atq[ue] notabiliter, debet enim duci super caput, ad quod eatur de mense Septembris, vsq[ue] ad Februarium. semper præsupposita vniuersali purgatione capitis, vt dictu[m] est. == Gentile da Foligno, De balneis (ii) (n391) Tractatus secundus de Balneis Gentilis de Fulgineo. BAlnea Petrioli, de comitatu Senarum, habent multum de sulfureo cum grossa substantia, & sunt fortia in exsiccando, & calefaciendo. Balneum quod est prope ipsum (& vocatur le Caldanelle) habet de virtute ferrea cu[m] substantia subtili. ideo confert laxitati nutritiuoru[m], exsiccando, & congregando, non manifeste calefaciendo, vel infrigida[n]do. Balneum Maceretti propè ipsum Petriolum, habet de sulfureo no[n] multum acuto. == Ugolino da Montecatini, Tractatus de balneis (n130) De balneis comitatus Senarum. Balnea, quæ i[n] comitatu Senarum esse referuntur, à me nunquam visa sunt. verum à viris doctissimis instructus, quorum è numero fuere magistri Marcus & Franciscus medici Senenses, cum quibus varijs in locis vnà conuersatus sum, abunde ipse possum scribere. Omnia præterea quæ à Gentili de his referuntur intellexi. principalia igitur balnea Petrioli præ omnibus habentur, quæ sulfurea admodu[m] sunt, cum substantia valde grossa, & calefaciunt multum, & exiccant, & humores attenuant & resoluunt. Valent doloribus in iuncturis existentibus, & passionibus neruorum frigidis. Sciaticis etiam multu[m] prosunt, & caput frigidum habentibus. supponitur enim caput vbi aqua exit ex ore leonis. cuius casus debet esse super partes anteriores, & subseque[n]ter ad posteriora cadat sine ictu aliquo. capitis nempe humiditates exiccat, & in hoc magnum affert iuuamen, vt per tres annos seque[n]tes calefacere & exiccare credatur, & est balneum insignis famæ. Tempus autem vsus eius est de me[n]se septembri & octobri & Martio & Aprili. Ego accessum ad id magis laudaui in mense Martio & Aprili, quoniam aliter agentes temporibus frigoris & pluuiarum & niuium reuertuntur aliqua[n]do, quibus cum pori & meatus ob vsum balnei aperti sint, facile nocume[n]tum incurrunt, & ab aere etiam alterato, siqua resolutio ob balnea per poros emanaret, oppilatis his retunditur & impeditur vt ego vidi nonnullos male finiuisse euntes illo tempore, quo vt plurimum ire co[n]sueuerant me inspectante etiam in mense decembri. == Michele Savonarola, De balneis, rubrica XIII (n73) De balneis Senarum famosis. Rub. XIII. NImium gloriatur suis balneis ciuitas hæc tum eorum copia, tum cæteris abundatiori{sic} virtute, quia præstantiora sint. Et in primis aggredior balneu[m] de Petriolo cæteris famosius, q[uo]d à nomine castri propinqui sic nome[n] accepit, à ciuitate .xv. milliaribus distans. Cui[us] minera sulfurea (n74) est multum, vt emittat sulfuris odorem ad distantiam medij milliaris, ac in superficie spuma quandoq[ue] adsit sulfurea, aut vnctuosum quoddam, q[uo]d in igne proiectum ardet, & alumine participat. Natura. Calidu[m] est & siccum in quarto. Operationes. Calefactiuum forte, resolutiuum, exiccatiuum, dissolutiuum humiditatum, vt in de baldeis{sic} Porrettæ actum. Electio. Eligitur de mense Septe[m]bris & Octobris propter sui caliditatem, quidam laudant id de me[n]se Aprilis & Maij: quia sic videtur euntes ab eo minus noceri: q[uonia]m recede[n]tes in mensibus primis sic succedente frigore, & pluuijs nocentur ab eis ob pororum apertionem, quam ex balneo acquisierunt. Considera quæ infra dicuntur in dubio in de balneis Carpensibus. Nam certe recessus à balneis multum considera[n]dus est, & cultu dignus. Membra capitis. Ducia eius surditati, tinnitui, paralysi, spasmo, tremori, epilepticis etiam maximum affert iuuamentu[m]. Co[n]fert catarrho frigido & humido multum, cui non excellens coniungitur caliditas. Antiquo capitis dolori, qui ex frigiditate est. Debiles aute[m] capite & corpore hoc balneum non faciliter ingrediantur, neq[ue] sic duciam eius recipiant: q[uonia]m forte est in resoluendo & exiccando, ne forti resolutione debilitata virtute maius inde sequatur nocumentum. Vnde attendatur consilium Mesuę inquiétis{?} in de soda frigida. Incipiamus sicut nostra est consuetudo à debilioribus. Qua ex re tales ducias leuiores prius experiantur. Membra pectoris. Exiccat, & resoluit pectoris humiditates, & eius frigiditatem tollit. Me[m]bra nutrimenti. Princeps. sulfureæ aquæ stomachum laxant, & desiderium deijciunt vt supra de balneis montis Groti. & tu ibi, q[uonia]m locus est speculationis. Nocet hepati calido: & ideo ingredientes præmuniantur: vt supra allegato loco. Splenem durum mollificat & tumidum dissoluit. Me[m]bra expulsionis. Ve[n]tositates intestinorum resoluit, vuluæ duriciei co[n]fert, & renibus calidis nocet. Vulnera & vlcera. Valet scabiosis & vlceribus frigidis, bothor, albaras, & morfeæ. Me[m]bra iuncturarum. Iuncturarum humiditates resoluit: & sciæ, & doloribus earum co[n]fert. Et hic dubitatur si balneum illud sic confert in præseruatione iuncturarum ab incursu podagræ: vt quida[m] omni die consulunt. Arbitror dicendum q[uod] habentes iuncturarum debilitatem complexionalem & compositionale[m], nullo modo ad sulfurea & fortia balnea pro præseruatione tali accedant: q[uonia]m sic plus debilitantur resolutione calidi, ac naturalis humidi, quo calor ipse pabulatur. Qui vero iuncturas in compositione robustas & latas habent, ac humiditate abun- dantes, ad illa secure accedant. Verum pro primis consultius est in balnea ferrea ingredi. Et in his omnibus semper est attende[n]da mora: q[uonia]m magna ad magnam operatur resolutionem. Et notetur dictum Principis primi secu[n]da, pro secundis: q[uonia]m balneum sulfureum facit superfluitates ad membra in quibus est debilitas leuiter descendere, vt supra de balneo montis Groti in areola. Membra nutrimenti. Et memores simus q[uod] quæ sicca sunt, non oportet amplius exiccare. primi tertia. & de his satis. Et adusti cholerici priusquam balneum tale ingrediantur: bono vtantur consilio, cum ad febres parati sint, & balneum hoc sic sua caliditate corpora parata maxime ad febres præparet. primi secunda, de dispositionibus aquaru[m]. & can. secundo aq[uæ] sulfureę faciu[n]t accidere febres. Apud balneum hoc, est balneum aliud prope flumen, quod farina nuncupatur, quod non multa caliditate participat, in quo prius homines ingrediuntur: sic secu[n]dum ordinem ex Mesue scriptum à faciliori inchoantes, quòd à toto diuertit, & scabiei confert. Propinquum vero huic est balneum de cornetis, in calore tepidum siue remissum, sic dictum: quoniam in eo ponu[n]tur ventosæ siue corneta absque igne, cuius aqua in flumen cadit. Et huius mineram scriptam non inueni, neque eius experientiam habui. est veluti balneum calidum aquæ dulcis, neq[ue] ad aliquas operationes notabiles accedere memoratum legi. Estq[ue] balneum aliud lapidibus coopertum, cuius minera ferrea est & sulfurea, & huius aquæ ta[n]ta existit caliditas, vt in eo homines vix stare possint: quonia[m] eius caliditas in substantia densa fundata est: pote[n]tia quidem rei apud multitudinem formæ atte[n]di habet. Est enim calefactiuum, exiccatiuum, & maior est sua calefactione exiccatio: quare in ægritudinibus frigidis, & amplius humidis est potenter valens. Et tu indagator per areolas discurre, vt de reliquis actum, quod facile facio. hoc autem sic lapideo circunflexo construi fecit dominus Rodolfus antiquior Camerini dominus. Membra iuncturarum. Confert nanque doloribus podagricis, & iu[n]cturas mirabiliter à futura podagra conseruat. quapropter arbitror dominum illum balneum illud sic coluisse. Ab isto enim balneum aliud egreditur discoopertum non tantæ caliditatis, in quo melius stare possunt homines, quo vtuntur ad dyscrasiam stomachi & splenis à causa frigida & humida venientem. Ante aute[m] balnea hæc quatuor, balneu[m] quoddam reperitur notabiliter calidum, in eius extre- (n75) mitate tres habens ducias, quod vt arbitror sulfure multo participat, & cadu[n]t in balneum, in quo nudi illas recipiunt. hoc autem multum inflammat: & ideo habentes hepar calidum, ac renes, debent se præmunire frigidis: vt in de balneo montis Groti actum. Et hoc digestiuam plus cæteris debilitat. Estq[ue] sua in virtute, ac p[ro]prietatibus balneo primo de Petriolo dicto simile. Et iuxta hoc per certam distantiam est aliud, quod ab ipso egreditur: sic lo[n]gitudine viæ in qualitatibus suis remissus. Estq[ue] illic cooperta ma[n]sio, vbi ho[m]i[n]es duciam recipiunt: super scamnum exte[n]si, pileos perforatos in capite tenentes, vt sic aqua non nisi discoopertam capitis partem percutiat. Et ad id vel aliud non accedant, nisi corpore pri[us] mundificato ab humore peccante. Ex alio autem pontis latere, balnea sunt dominarum nuncupata, ijsdem virtutibus potentia. Membra expulsionis. Frigiditati matricis summe conferunt. Membra nutrime[n]ti. Stomacho & passionibus eius frigidis & humidis confert. Membra capitis. Dolori eius. Me[m]bra iuncturaru[m]. Podagræ & similibus, vt supra de primo. Vltra vero flumen p[er] tres balistatas, balneu[m] est quod Caldenarum nuncupatur, circumflexo lapideo coopertum: cuius aqua clarissima existit. Et huius minera vt aiunt ferrea est, & aluminosa: quamobrem est sua in caliditate velut temperatum. sed est valde exiccatiuum: quare me[m]bra fortiter vnit, & aggregat, & confert laxitati me[m]brorum nutritiuorum, & non multum calefacit. vnde Princeps primi secu[n]da. Et ferreæ quidem splenem resoluunt, & non coire valentes, adiuuant. Et arbitror debilibus in iuncturis hoc multu[m] conferre debere. Et ex isto aliqui bibunt, aliqui enemata imponi faciunt, vt asperitatem remoueant à balneo Petrioli inductam: q[uonia]m prius stant homines in illis Petrioli, quæ asperitate[m] propter sulfur inducunt. Et per duos dies antequam recedat: bis in die ad istud veniunt, vt sic digestiua virtus ex primo debilitata per istud restauretur. Et hoc in loco duo sunt balnea: primu[m] virorum, reliquum dominarum dictum. == Mengo da Faenza (Mengus Faventinus), De balneis (n180) De balneis Sene[n]sibus, & pri[m]o de balneo Petrioli. DE balneis Senensibus tractatus referemus primo quæ à Gentili dicuntur, deinde ab Vgolino: postea ventilabimus dicta eoru[m]. Forte dices, quare prætermittis Sauonarola[m]? dicimus q[uod] prætermittimus, quia nihil de ijs dicit, nisi q[uo]d isti referunt, & etiam, quia ita co[n]fuse loquitur de ijs, vt nihil boni extrahi possit. Dicemus ergo primo de balneo Petrioli, quia apud antiquos hoc famosius erat. Balneum Petrioli à ciuitate Senensi distat per .xv. milliaria versus meridiem. De hoc balneo dixit Gentilis in suo primo tractatu. Balnea Petrioli de comitatu Senaru[m] habent multum de sulfure in substantia grossa, & sunt fortia in exsiccando, & calefaciendo. Et in secundo tractatu dicit. Sulfurea balnea sunt balnea Petrioli in comitatu Senarum, habent etiam de aluminoso multum, valent scabiosis, guttosis: & catarrhosis, & defectuosis in neruis, & habentibus caput frigidum, & humidu[m]: hæc ille. Vgolinus vero videtur concordare cum primo tractatu Gentilis, dicens: Balnea Petrioli, quæ sunt multum sulfurea, & cum substantia multu[m] grossa, multum calefaciunt, & exsiccant, & subtilia[n]t humores, & resoluunt eos in habentibus dolore[m] iuncturarum, & in passionibus neruorum frigidis. valet etiam sciaticis, & habentibus caput multum frigidum: & calefacit per tres annos caput, & exsiccat. hæc ille. Nos vero dicimus de qualitatibus huius aquæ, q[uod] est clara, calida, & odore[m] sulfuris plurimum reddens. De minera vero dicimus primo q[uod] tenet de sulfure, & alumine, vt dicit Gentilis in secu[n]do tractatu: & in primo tractatu dicit ide[m] implicite, quia dicit, q[uod] habet multum de sulfureo in substantia grossa: sed cum omnis substantia sulfuris sit subtilis, vt dicit Serapio: ideo cum dicat in substa[n]tia grossa, ideo dat intelligere, q[uod] habet societatem cum aliquo, quod facit substantiam grossam: & illud est alumen, quia non potest esse r[ati]onabiliter aliud. De effectibus vero dicimus primo q[uod] perdidit multu[m] hoc balneum in effectibus quos solebat facere p[ro]p[ter] admixtione[m] alicuius aquæ frigidæ, cuius signu[m], quia pauci Senenses petu[n]t illud balneu[m], & ca[usa]{?} defectus huius balnei est co[m]mixtio aquaru[m] dulciu[m] cum eo, vt dictum est. Dicimus secundo q[uod] no[n] obsta[n]te hoc, co[n]fert et[iam] aliqualiter in passionibus dictis exsicca[n]do humiditates, & calefacie[n]do, & co[n]forta[n]do me[m]bra: confert et[iam] aliqualiter neruis, & iuncturis resoluendo humiditates earum, & co[n]forta[n]do illas.